DIVORTII duae apud Romanos species erant

DIVORTII duae apud Romanos species erant
DIVORTII duae apud Romanos species erant
Requdium, quod in Sponsalibus et Divortium proprie dictum, quod in consummatis valebat nuptiis. Prioris formula erat: Conditione tua non utor. Posterioris, Res tuas tibi babeto, vel Res tuas tibi agito. Utraque dicebatur Matrimonii renuntiatio, de qua legem tulit Romulus teste Plutarch. quâ mulieri maritum relinquendi potestas adimebatur: viro autem eicere uxorem concedebatur, si veneficio circa prolem suisset usa, ant alienam pro sua subdidisset, aut adulterium commisisset: quod si quis alia de causa repudiasset coniugem: cavit ut eius bona partim uxori cederent, partim Cereri sacra forent: et qui uxorem dimisisset, is Diis Manibus sacram rem saceret. Postea quoque, in XII. Tabb. permissum fuisse Divortium, ex eo licet suspicari, quod inquit Cic. in Philippicis de Antonio: Frugi factus est, mimam illam suam sibi res habere dixit ex XII. Tabulis, claves ademit, exegit. Interim ab A. U. C. Usque ad A. C. 520. nullum Divortium Romae intercessit, primusque id fecit S. Carvilius Ruga, M. Pomponio, C. Papirio, vel ut al is placet M. Attilio, P. Valerio Coss. qui, verba sunt Valerii Maximi, uxorem sterilitatis causâ dimisit: Qui quamquam tolerabili ratione motus videbatur, reprehensione tamen non caruit: quia nec cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur. A. Gell. l. 4. c. 3. et Dion. Halicarnasl. l. 2. a Censoribus eum coactum fuisse iurare scribunt, Se liberûm quae rendorum gratiâ matrimonium colere. Ab eo tempore rei uxoriae Cautiones Romae necessariae sunt visae, cum antea nullae fuissent: dimittique uxores coepêrunt, etiamsi nihil gravioris causae subesset. Unde P. Aemyli us cum Papyriam dimitteret, non tam pulchram quam fecundam, causam quaerentibus amicis, non aliam attulit, quam ab ea se laesum esse. C. Sulpic. Gallus cum uxore divortium fecit, quod eam foris capite nudo conver satam reperisset: Q. Antistius Verus, quod cum libertina quadam vulgari secreto fuisset collocuta. Sempron. Sophus, quod uxor ludos spectasset se ignorante, Plutarch. in Romulo et in Probl. Romanis: Cai. Iulius Caesar Pompeiae nuntium remisit, ob adulterii cum Clodio nudam suspicionem, etc. Vide Car. Sigon. de antiq. iure civ. Rom. l. 1. c. 9. Ratio autem Divortii haec erat: Cum vel morosior erat, vel sterilis uxor, amici rogabantur vellent consilio, interesse, Valer. Max. l. 2. c. 4. unde L. Antonius a M. Valerio Max. et C. Iunio Bubulco Censoribus, Senatu motus legitur, quod uxorem virginem ductam repudiasset, nullo amicorum consilio. Sic probatis in privato amicorum consessu rationibus, Iusiurandum praestabatur Censoribus, legitimas fuisse divortii causas, A. Gell. l. 37. c, 21. Dein, ut nuptiae firmabantur scriptis tabulis, ita fractis dissolvebantur. Iuv. l. 3. Sat. 9. v. 74.
------ ----- Fugientem saepe puellam
Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et iam
Signabat, totâ vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris.
Tum maritus vel praesens uxorem exturbabat aedibus, vel per nuntium absenti libellum mittebat, quo legitimae continebantur causae, Vide Isid. Orig. l. 10. c. 8. ubi inter alia et testium meminit, ex lege 9. ff. de divortiis, quos numero septem, puberes civesque Romanos, uti in signandis tabulis dotalibus, esse oportebat. Mittebatur vero libellus hic vel per aliquem e libertis, vel per Procuratorem, vide Suet. in Tib. c. 11. Nec mariti modo, sed et patres, impudicitiâ fliarum offensi, ut ex hoc Suet. loco patet, libellum hunc mittebant: ac multo vehementius crudeliusque Caligula, qui quibusdam, absentium maritorum nomine, repudium ipse misit, iussitque in acta referri, Suet. in vita eius c. 36. Exeunti, quae prius uxor fuerat, reddebatur quidquid in domum mariti secum attulerat.P. Ovid. de Rem. Am. et Ioh. Badius Ascensius not.
Tutius est, aptumque magis, discedere pace,
Quam petere a thalamis litigiosa fora.
Munera quae dederis, habeat sibi lite iubeto,
Esse solent magno damna minor a bono.
Adimebantur autem claves, quae post conclamatum Hymenaeum intranti in domum fuerant commissae. Unde Ambros. Ep. 65. Mulier offensa claves remisit domum revertit: et in legg. Xviral. Res suas sibi habeto, claves adimito, etc. Vide Thom. Dempst. Paralipom. In caput Rosini supra laudatum. Apud Athenienses tam vir quam mulier poterat alter alteri dicere, ut res suas sibi haberet; quin nomina illius rei propria iure Attico prodita erant, ut si vir discederet ab uxore, hoc diceretur ἀποπομπὴ; siuxor discederet a viro, ἀπόλειψις. Scribebatur autem libellus Divortii apud Archontem a viro ipso; sive uxore, non autem per alium, ex hac Solonis lege: Τὴν γυναῖκα τὴν ἀπολείπουσαν τὰ τῆς ἀπολείψεως γράμματα, παρὰ τῷ Α῎ρχοντιθέςθαι, μη δἰ ἑτέρων, ἀλλ῾ αὐτὴν παροῦσαν, Uxor, quae a viro divertit, libellum divortii ipsa, non per alterum, Archonti praesens offerto, ut nempe hoc modo, si fieri posset, coram sarciretur odium et utriuspue iniretus gratia: Legis meminit Plutarch. in Alcib. Et Archon quidem, sortiebatur Iudices, qui hac de re disceptarent, an legitima esset nec ne τὴς ἀποπομπῆς, vel τῆς ἀπιλείψεως causa ulla: atque Iudicibus illis dicentibus solvebatur matrimonium, hinc apud Pollucem δίκη ἀποπομπῆς et δίκη παρὰ τοῦ ἀνδρὸς ἀπιλείψεως, Vide sam. Perit. Comm. in Leg. Att. l. 6. tit. 3. Interim, quamvis per leges licebat, turpe nihilominus apud Graecos habebatur, si quis uxorem eiecisset, vel si quae reliquisset maritum. Apud Spartanos inprimis, ubi tamen non adeo sancta matrimonii iura erant, mulctam Lysandro Ephori imposuêrunt, quod uxorem suam repudiasset: Sed gravior ignominia uxori erat maritum relinquenti, quam marito expellenti uxorem. Unde Medea apud Euripid. v. 236.
------Οὐ γὰρ εὐκλεεῖς ἀπαλλαγαὶ
Γυναιξὶν, οὐδ᾿ οἷον τ᾿ ἀνήνα??? πόσιν.
----- Non enim laudabiles mutationes
Feminis, non licet inficiari maritum.
Ubi inter maritorum privilegia recenset, posse uxorem quae displiceret dimittere: uxori contra nullâ maritum ingratum permutandi spe, nisi in morte, telictâ. Interim magnâ ferebatur apud omnes gloriâ maritus, qui unâ uxore contentus vixisset, et calamitas credebatur ingens, ad secundas nuptias, non post Divortium modo, verum etiam postmortem coniugis, convolasse, ut apparet, ex Euripide in Alcest. v. 464. ubi Chorus in maritum, etiam mortuâ uxore, aliam sibi iungentem, his verbis invehitur,
Εἰ δὲ τις καινὸν ἕλοιτο πόσις λέχος,
Η῏ μαλ᾿ ἐμοί γ᾿ ἂν εἴη ςτυγηθείς.
Si autem novum elegerit maritus torum,
Sane perquam mihi fuerit exosus.
Vide Franc. Ross. Archaeologiae Attic. l. 4. c. 11. Apud Hebraeos, propter duritiem cordis eorum, permissum erat marito, uxorem quae displicebat, dimittere, dato ei libello repudii, qui ipsis Sepher Kerithuth, i. e. libellus abscissionis, hoc enim pacto de familia mariti quasi abscindebatur uxor, Gr. βιβλίον ἀποςτασίου, dictus est. sed caute admodum id fiebat, nec nisi si dcem haec requisita adessent. 1. Oportebat id a marito fieri sponte. 2. Non aliter quam scripto. 3. Causis divortii in eo expositis. 4. Quas inter maritum et uxorem intercessisse erat necesse. 5. Idque nomine eius apposito. 6. Post scriptum libellum nihil omittendum erat eorum, quae libelli traditionem solebant pro more praecedere. 7. Ita a marito uxori tradebatur. 8. Coram testibus. 9. secundum leges. 10. Si maritus praesens non erat, dabat libellum alius eius loco. Formula divortii ex Mose otsensi fol. 133. talis erat: Tali Hebdomade, tali mente, tali anno a creatione mundi, secundum computandi rationem usitatam in hac civitate N. sita ad fluvium N. Ego e regione N. filius Rabbi N. e regione N. Ego inquam, habitans in tali loco, prope talem fluvium, proposui mihi sponte, nemine cogente, imo repudiavi, dimisi atque expuli Te, Te inquam, Te meam uxorem N. e regione N. filiam Rabbi N. habitantem in tali regione, et degentem in tali vel tali loco, iuxta talem fluvium, quae prius uxor mea suisti: Verum nunc ego te repudio, dimitto et expello, ut res tuas tibi habeas, teque ad alium, cui nubas, conferas pro lubitu: neque mei causâ alterius nuptias recuses, ab hoc die in perpetuum. Hoc tibi licitum sit, per me, quo fine trado tibi libellum separ ationis, libellum repudii et liter as dimissionis, secundum legem Mosis ac Israel. N. filius N. testis. N. filius N. testis. Aliud apud eundem exemplar habetur, vide quoque. Mosen Aegyptium parte 2. fol. 59. unde desumpta est haec testium subscriptio, quam apposuimus. Scribi autem hic libellus solebat a scriba seu Notario publico. Dimissa hoc modo uxor, quemadmodum et vidua, non poterat ad secundas faces transire, nisi post nonaginta dies a die repudii effluxos, ut interea, an forte e priori marito praegnans esset, fieret palam, utque eo certius pareret, proles ne, quae ex illa nascebatur, prioris an alterius mariti esset, vide Salomonem Iarchi in Hos. c. 1. v. 10. et Maimonidem de Divortiis c. 11. s. 18. Circa tempora SERVATORIS nostri, apud Romanos, non tam a parte mariti, quam a parte uxoris, Divortium frequentissimum erat, dimissoqueve priore marito, contra Romuli institutum et priscam consuetudinem, (Selden. tamen et olim permissum fuisse contendit) uxores, prout libido ipsis suadebat, alios sibi asciscere maritos neutiquam erubuêre. Unde Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 228.
------ ----- ------ Sic funt octo mariti
Quinque per autumnos.
Et Mart. l. 7. Epigr. 7. cuius epigraphe de Thelesina.
Et nubit decimo iam Thelesina viro.
Senec. quoque l. de Benesic. 3. c. 16. Non Consulum, inquit, sed maritorum numero annos suos computant, etc. Libellusque, quem uxor marito dabat, Γράμματα ἀπολείψεως, vocabatur: Idem hodieque in Persia obtinere, docet P. de la Valle Itin. tom. 2. et 3. Quod apud Hebraeos quoque invaluisse, discimus ex Marci c. 10. v. 12. Si quae uxor reliquerit maritum suum, aliumque sibi asciverit etc. Non tamen, silentibus quam vis civilibus legibus, propterea etiam lege divinâ istiusmodi repudiandi licentia concesla erat, quae non nisi adulterium, docente CHRISTO, legitimam repudii causam admisit. Itaque et coniugia cum ita relictis vel repudiatis inita illicita erant: utpote cum tales pro digamis haberentur. Hinc in Ep. inter alia, requirebatur, ut μιᾶς γυναικὴς ἀνὴρ, unius uxoris vir esset, 1. Tim. c. 3. v. 2. et in vidua ad sacros usus elegenda, ut fuerit ἑνὸς ἀνδρὸς γυνὴ unius mariti uxor. 1. Tim. c. 5. v. 9. i. 3. ut Ep. post temere dimissam uxorem, non aliam duxerit: neque vidua, post priorem relictum alii marito nupserit. Quod enim Digamia successiva, quâ nempe ad secundas nuptias morte alterutrius coniugis intercedente transitur, his locis prohibita non sit, ostendi potest simili phrasi etiam apud Scriptores profanos usitatâ: Ita Horat. l. 3. Carm. od. 14. v. 5.
Unico gaudens mulier marito,
Vide Thom. Godwyn. de ritib. Hebr. l. 6. c. 4. Ioh. Buxtorf. de Sponsalib. et Divortiis etc. De Hebraeis ut aliquid addam, licet, ut diximus, Divortium, lege apud eos permissum esset, duplex tamen Uxorum genus eo eici non poterat; quorum alterum erat earum, quae praereptae virginitatis falso, idque in iudicio capitali, fuêre accusatae: alterum illarum, quae vi comprimentibus nuptae, de quibus perpetuo retinendis expressa sunt legis verba, vide Maimonid. halach Naira Bethulac c. 2. et 3. Reliquae, ob triplex causarum genus, dimitti poterant, de quibus, vide Selden. Uxor Hebr. l. 3. c. 18. Interim per 700. a Lege lata aut circiter Annos, Divortii mentio non occurrit, raraqueve alicubi etiam post eiusdem vestigia.
Quod enim apud Fl. Ioseph. legimus; inverli illud omnino iuris est. ubi nempe Salome, Herodis Regis Antipatri fil. soror, Annis aliquot A. C. N. libellum repudii misisse Costobaro marito legitur. Similiter, quod ex eodem elicitur Arch eol. l. 18. c. 7. de Herodiade, maritum sponte relinquente, nec illud huc facit, cum nec illa origine Hebraea fuerit. Sed et Divortii libellum, eiusque usum quod attinet ante Esaiam Prophetam, nomen eius in Historia sacra similiter non occurrit, sc. non ante 700. a Lege de eo lata amplius Annos elapsos. Usurpatur autem ab Esaia, ut al Numine dictum de Ecclesia Hebraica, c. 50. v. 1. Vide etiam c. 54. Sub centesimum abinde Annum apud Ierem. mentio iterum legis Repudii, c. 3. v. 1. et 6. Vide quoque Malach. c. 2. v. 16. E'quibus interim locis patet, rem illam in usu aliquo, atque inde non e sanctione solum sacra, sed et vulgo, notam fuisse. Vide iterum Selden. c. leq. Hunc Hebraeorum morem aliae gentes certatim sequutae, ut vidimus. Et ut Sectarios illos primitivi saeculi, Cataphrygas, Montanistas, alios quos λύσεις γάμων, solutiones Nuptiarum docuisse traditur, omittam: Ruthenos et Moscos Divortia inter se frequentes celebrare, scribit Alex. Guagninus Sarmat. Eur. ubi et modum addit: Cum sibi Vir et uxor utr inque displicent, tunc extra pagum in trivium ambo prodire solent, mantili accept. quod inter se manibus tenendo per medium discindunt, viro uxori dicente, VADE TU HAC, EGO ILLAC PERGAM. Adicit autem, sed hic perversus divortii modus nunc prorsu abolitus est. Idem de Aethiopibus legitur, apud quos Franc. Alvares. qui aevo floruit praet. matrimonia ita contrahi ait, ut pignore utrinque sive poenâ caveri soleat, ne alterutrinque fiat Divortium, Vide eum Reb. Aethiop. Unde perspicitur, Divortia apud illos in usu, et quidem frequenti, fuisse. De Habassenis seu aBissinis, qui et ipsi Aethiopes, Orientalem simul atque Australiorem seu interiorem sub Euronoto, ultra Aegyptum, Africae partem possident, similia tradunt Auctores, liberrimum nempe et inter illos, qui Hieratici generis non essent, Repudirum fuisse usum. Ut de Mahumedanis aliisqueve in praesens sileam, de quibus omnibus, ut et plura in hanc rem, vide apud saepius praefat. Ioh. Selden. l. c. ut et capp. seqq. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”